Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 200
Non enim adeo valet vox, et imaginatio, ut possit
caelum et mare
immutare. Potest aliquid in disposito subiecto, eo quo affectus
in
hoc crescat, sicut in fascino. At in aëre et caelo paulatim deficit, sicut
motus virgulti agitati; et aquae intra concham. Quod ergo narrant
historici de
Magis Africanis et Tartaris nostri temporis credibile est
daemonis arte fieri, qui
in extremis regionibus habitant magis quam
alibi, ut Ptolomaeus
agnovit. At quomodo ista faciat daemon ipse
novit. Nam fortasse sensum aeris
immutat, ut nos hominis; et quia
est sphaera actionis suae, sicut corpus actionis
animae, potest in aere et
mari sicut nos in corpore. Sed non in stellis, nisi
apparentiam facere
per interpositos vapores vario concinnatos modo. Imaginatio
humana
potest in imaginante, sed extra minime, nisi alter executionem
perficiat.
At Diaboli astutias expertus tantum intelligit; equidem
fidem facere malignitatis
eius possum toti mundo, ut alibi scripsi.
Nam profecto sicut sunt homines alij
scelesti, alij sancti, ita esse angelos
pios et impios in mundo, et quaeritare
numerum et societatem
augere quamque suam. Nec putem Trismegistum
adeo obtusum
fuisse, ne id pernosset, quando dixit, hominem facere posse Deos
loquentes.
Vidit enim angelos aut daemones statuas ingredi, obstupuitque
quod
tantum posset homo: Ideo vocat ipsum miraculum mundi:
Et ex hoc agnoscit, ipsum
petinere [pertinere] ad Deorum societatem post
mortem. Verum Diogenes
et Diagoras aliique cum Arist. irrident
Apollonis oracula, fallacia plerumque;
putatque Pythiae ex passione
suboriri: Sed falluntur quoniam vere Daemon in ea
loquebatur.
Nec quidem homo queat frenare naturam corpore non irretitam
crasso,
qualis est Diabolica; nisi virtute Dei, aut illecebris, et
reverentia:
Quod quidem iniquitas maxima contra Deum est. Daemon tamen
potest
sibi cultum usurpare, sicut nos possumus Deum blasphemare:
Et multi homines Dij
haberi voluerunt; cum scelerati essent. Sed
Deus huiusmodi permissionibus utitur ad
arcana mirifica, alibi dicenda.
Flatum colophonij antri divinos fecisse homines,
impossibile
est absque Deo. Sed inde aliquam contraxisse qualitatem, qua
attenuatur
et purgatur spiritus, reddaturque idoneus ad prophetiam
naturalem,
fieri potuit, ut dictum est. Efficiunt alij, ne homo
possit
concumbere si tantum credat; non enim potest facere, quod non
credit
posse facere. Eademque imaginatio solvitur arrepta fiducia super
affectum.
Porta soluit pudendo canis vel lupi iuxta
magiam tiantem.
~ Sed femina impediri carmine nequit. Tantus enim affectus
qui
vulvam obseret non invenitur, sicut qui veretrum demitti: Nam
spiritus
timens abscedendo relinquit labascens; quod in muliere facere
non potest quin
remaneat foramen, quo pati, non agere est apta.
Actiones autem affectu prohibentur
non passiones. Porro quidam
accincti nimia concupiscentia ad veneris actus, nulla
praecedente